monumenta.ch > Hieronymus > 9 > sectio 16 > 20 > bsbClm6224.21 > 31 > csg48.308 > sectio 5 > sectio > sectio 22 > 59 > sectio 26 > 12 > sectio 16 > bnf7558.85 > 20 > sectio > sectio 6 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 9
Et unde haec, nisi de immutatione dexterae Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos pacem ? Excitamini ergo ad haec, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis: electi, dilecti, praesciti, vocati, iustificandi, glorificandi: ut crescentes, iuvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate virium, non corruptione membrorum , in senecta uberi, tranquilli annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est: quia magnum nomen eius, et sapientiae eius non est numerus. Vitam quaeritis currite ad eum qui est fons vitae: et fugatis tenebris fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti illius vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi illuminatoris. Si salutem quaeritis, sperate in eum qui salvos facit sperantes in se . Si ebrietatem deliciasque sectamini, nec ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et plorate ante eum qui fecit vos : et inebriabit vos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum potabit vos .